MAMBRINAE

MAMBRINAE
MAMBRINAE
tamquam ex monte Mambrae prope Hebronem, dicuntur Aegyptiis, quas alii capras Indicas. Libyes Adimain vocant; Orientales nempe captae, longis auribus,
silvestres et montanae, quibus pro iumento utuntur tenuioris sortis homines. Has describit. Philosophus Histor. Animal l. 8. c. 28. Ε᾿ν δὲ τῇ Συρίᾳ τὰ πρόβατα τὰς οὐρὰς ἔχει τὸ πλάθος πήχεως, τὰ δὲ ᾦτα αἱ αἰγας σπιθαμῆς καὶ παλαιςτῆς, καὶ ἔνια συμβάλλουσι τὰ ωτα κάτω ἀλλήλοις. In Syria oves caudas habent cubitô latas; caprae vero aures dodrantis et palmae longitudine: quibusdam etiam inferne inter se coeunt. Illas autem inequitari, docent recentiores, ut Scriptor Italus apud Gesnerum in Descript. Terrae S. Capra Mambrina, in regione Damiata dicta, fert equitantem, sellam, frenum et cetera, quibus equi instrui solent, admittit. Et Leo Africanus, Ego quondam iuvenili fervore ductus, horum animalium dorso insidens, ad quartam milliaris partern delatus sui. Sed et iam olim capris ad essedum iunctis nonnullos gestari consuevisse; in Circensibus, pueros hircis inequitasse; et in primis militiae rudimentistyrunculos, capris insidentes, iaculari didicisse, supra diximus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”